MURAENA

MURAENA
I.
MURAENA
piscis priscis Romanis in deli iis, unde et Licinio Muraenae cognomen placuit. et apud Baulos, in parte Balana piscinam habuit Hortensius Orator, in qua Muraenam adeo dilexit, ut exanimatam flevisse credatur. In eadem villa, Antonia Drusi Muraenae, quam diligebat, inaures addidit: cuius propter famam nonnulli Baulos videre concupiverunt, Plin. l. 9. c. 55. Crassus quoque Muraenam, quae, inauribus et gemmis distinctô monili exornata, apellantis vocem agnoscebat, atque ad eum adnatans escam e manibus eius capiebat, postquam vitâ excessit, flevit uberius atque honore sepulturae affecit, Aelian. l. 8. c. 4. Inprimis vero, quemadmodum pavus e Samo, attagena Phrygia, grues ex Melo, haedus ex Ambracia, pelamis e Chalcedone, aselli Pessinuntii, ostrea Tarentina, pectunculus Chius, elops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Iberica, sic Muraena Tartessia ingeniosae gulae placuit, teste A. Gellio l. 7. c. 16. et meminit istiusmodi Muraenae iam in Βατράχοις Aristophanes. Siculas tamen Muraenas quoque Varro laudat, apud Macrob. Saturn. l. 3. c. 15. de quibus ita Iuvenal Sat. 5. v. 98.
Virroni Muraena datur, quae maxima venit
Gurgite de Siculo.
Quin et ex ipso hoc freto ad piscinas Magnatum traducebantur alebanturue: quorum primus Muraenarum vivarium excogitavit C. Hirrius ante alios, qui cenis triumphalibus Caesaris Dictatoris 6000. earum mutua appendit. Nam permutare quidem pretiô noluit aliâve merce. Huius proin villam (intra quam modicum) quadragies piseinae vendiderunt, referente iterum Pliniô, locô praefatô. Quae summa, Budeô teste, fuitcentenum millium Philippeûm vel scutatorum. De eodem Varro R. R. l. 3. c. ult. Hirrius, inquit, circum piscinas suas ex aedificiis duodena milia HS. capiebat; eam omnem mercedem escis, quam dabat piscibus, consumebat. Vide Vegetium cum Annotat. Stewechii, Polybium l. 6. Livium l. 7. Tertullianum de Cor. Militis etc. Coeterum Muraenae aliae dentatae sunt, aliae edentulae; non seux solum, ut quidam voluêre; sed et genere diversae. Sane Aristoteles de Animal. l. 5. μύρον, quem marem muraenam nonnulli exponunt, quemque Philosophus καρχορόδοντα vocat, quod dentes habeat, ἔζωσεν καὶ ἔσωςθεν; non eundem esse scribit, quod μύραιναν: nam muraenam variam et infirmiorem, myrum unicolorem et robustum esse dentibusque praeditum; sexûs discrimine perinde atque in coeteris. Et quidem edentulas fuisse Vedii Pollionis Equitis Romani muraenas, ad quas ille servum damnaverat, crystallini fracti reum, legimus apud Plinium l. 9. c. 23. Veniebant illae ex gurgite Siculo, ubi capiebantur optimae, et Flutae vocabantur; quod, prae vitium imbecillitate, ubi in summo aequore natantes cutem Sole torrefecerant, pessum redire amplius non possent, nec fundum maris repetere, sed in summo aequore velut exanimes ferrentur. Graeci antiqui Πλωτὰς eas vocabant, recentiores vero ἐψορμιςτῶνας, ab eadem causa. Vide in vocibus Exormistones, Flutae, Myrus, Plocae, et Plura hanc in rem, apud Ger. Io. Vossium de Orig. et Progr. Idolol. l. 4. c. 14. 16. 18. 20. 21. 27. et Salmas. ad Tertulian. de Pallio c. 5. qui locus sic habet: Immergo aeque scalpellum acerbitati ei, quâ Vedius Pollio servos murenis invadendos obiectabat: nova silicet delectatio terrenae bestiae, et edentulae, et exsanguis et excornis: de piscibus placuit feras cogere. Ubi muraenam piscinâ conclusam, bestiam terrenam vocat, ad discrimen marinae, quae in alto mari degit et aquâ suâ, i. e. marinâ fruitur. Miratur itaque novam saevitiam Vedii, aut novum potius saevitiae ingenium, qui non solum de pisce piscinario, feram per vim facere volebat; sed de eo etiam pisce, qui per naturam ferus esse non potest: imo
qui terrenus, h. e. lacu et piscinâ inclusus ac paene mansuefactus. Quomodo autem hi pisces appararentur, docet Apicius l. 10. Rei Culin. c. 2. De Muraenis quoque ex Theophrasto egit, et cum anguillis ac viperis cognationem earum ostendit, Athenaeus l. 7. etc.
II.
MURAENA
vide Licinius, Lucius, Murena.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Muraena — Muraena …   Wikipédia en Français

  • Muraena — Temporal range: Late Miocene to Present[1] …   Wikipedia

  • Muraena — Mu*r[ae] na, n. [L., fr. Gr. ?.] (Zo[ o]l.) A genus of large eels of the family {Mur[ae]nid[ae]}. They differ from the common eel in lacking pectoral fins and in having the dorsal and anal fins continuous. The murry ({Mur[ae]na Helen[ae]}) of… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Muraena — Murène co …   Wikipédia en Français

  • Muraena —   Muraena …   Wikipedia Español

  • Muraena — paprastosios murenos statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas gentis atitikmenys: lot. Muraena angl. morays rus. мурены ryšiai: platesnis terminas – mureninės siauresnis terminas – dėmėtoji murena siauresnis terminas – europinė… …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • Muraena Retifera — Muraena retifera …   Wikipédia en Français

  • Muraena retifera — Muraena retifera …   Wikipédia en Français

  • Muraena augusti — Мурена позволяет креветке Lysmata grabhami чистить себе зубы …   Википедия

  • Muraena argus — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Chordat …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”